monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 343

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 343
hinc progreditur ad quartam partem, quam esse diximus de proloquiorum summa. in ea quaeritur quid sit sumptum, quid illatio, quid syllogismus, quid symperasma, quid sit praedicativus syllogismus, quid condicionalis et quid intersit, quot formae sint praedicativi generis et quae sint, utrum certum ordinem teneant et, si tenent, quae sit eiusdem ordinis ratio, quot modos habeant singulae et utrum hi modi certum ordinem teneant et, si ita est, quae sit eiusdem ordinis ratio; deinde condicionalis syllogismi quot primi modi ac necessarii sint, qui etiam istorum ordo sit, quid inter se differant. haec sunt, quae praesenti arbitror cognitioni asserendisque sufficere. Quid ergo genus sit, exordia repetens, quo universa discurram, primitus intimabo.